Resurgendum celeriter a peccato. Haec ergo, charissimi, sic audiamus, ut qui vivunt, vivant; qui mortui sunt, reviviscant. Sive adhuc peccatum in corde conceptum est, et non processit in factum; poeniteat, corrigatur cogitatio, surgat mortuus intra domum conscientiae. Sive jam quod cogitavit admisit; nec sic desperetur. Non surrexit mortuus intus, surgat elatus. Poeniteat facti, de proximo reviviscat: non eat in profundum sepulturae, non accipiat desuper consuetudinis molem. Sed forte jam illi loquor, qui jam duro sui moris lapide premitur, qui jam urgetur consuetudinis pondere, qui jam quatriduanus putet. Nec ipse desperet: profundus mortuus est, sed altus est Christus. Novit clamando terrena onera rumpere, novit intrinsecus per se ipsum vivificare, solvendum discipulis tradere. Agant etiam tales poenitentiam. Neque enim Lazaro resuscitato post quatriduum ullus putor in vivente remanserat. Ergo qui vivunt, vivant: quicumque autem mortui sunt, in quacumque harum trium morte se invenerint, agant ut celeriter jam resurgant.