Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romae dejectos, nolint stare Carthagine. Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum et Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus jussit, Deus praedixit, Deus jam implere coepit, et multis jam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum quaereretis; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus: nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri coeperunt, et exempla non praecesserant; quanto efficacius in nomine Domini, in adjutorio dexterae ipsius hic quoque effici posse credimus, quando jam praecedentia pronuntiantur exempla? Utique hic clamastis: Quomodo Roma, sic et Carthago. Si in capite Gentium res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres, advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiae remanserunt; vel audiendo, vel legendo, cognoscite litteras eorum: et videte quia illi et isti dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, et recusantes, eorum caevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant; ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus, tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Haec ergo, fratres, haec attendite, haec dixi, haec inhibete. Dii Romani, dii Romani, dii Romani. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt: remanserunt ibi, Romae. Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romae jam non est. Hic autem etiam barba deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quae novo judici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad radendum misceretur: non inclinavit ad obsequendum; sed movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules: tota virtus ejus in barba. Malo suo refulsit; quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.