Clamandum inter turbas clamare prohibentes. Breviter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, videte esse turbas quae corripiant caecos clamantes. Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi sunt nomine christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes, insultantes, male viventes. Non enim solis vocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii concurrunt, sed forte Pagani, forte Judaei. Imo vero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. Clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures Salvatoris, ut stet Jesus, et curet te. Inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi caeci ex illa parte clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. Inter ipsas turbas clamaverunt: et tamen Dominus audivit. Sic et vos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium vanitatum, ibi clamate, ut sanet vos Dominus. Nolite per aliam partem clamare ad Dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant.