Ignorare peccatum. Sed quia ego sum in carne, ego sum in mente; sed magis ego sum in mente, quam in carne. Quia enim ego sum in mente, ego sum in regente: mens enim regit, caro regitur: et magis sum ego in eo quo rego, quam in eo in quo regor. Quia ergo magis ego in mente: Nunc autem jam non ego operor illud. Nunc autem, quid est? Nunc autem, jam redemptus, qui fui antea sub peccato venumdatus, jam accepta gratia Salvatoris, ut mente condelecter legi Dei, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me. Iterum ergo in me: audi quod sequitur, hoc est in carne mea bonum. Velle enim mihi adjacet. Scio. Quid scis? Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Jamdudum dixeras, Quod operor, ignoro. Si ignoras, quomodo scis? Modo dicis, Ignoro; modo dicis, Scio: ego quomodo intelligam, nescio. An hoc est quod intelligo? Ubi enim ait, Quod operor, ignoro; dixit ignoro, non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio, non laudo. Non enim et Christus eos ignorabit, quibus dicturus est, Non novi vos 12Matth. VII, 23 . Prorsus etiam hoc intelligo, Quod enim operor, ignoro: quia quod non facio, ignoro. Non enim ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Ideo ignoro: quia non ego facio, sicut dictum est de Domino, Eum qui non noverat peccatum 13II Cor. V, 21 . Quid est, non noverat? Ergo non noverat quod arguebat? non noverat quod puniebat? Si ergo non noverat quod puniebat, injuste puniebat. Quia vero juste puniebat, noverat quod puniebat. Et tamen peccatum non noverat, quia peccatum non fecerat. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem, accepta jam gratia, non ego operor illud: libera est mens, caro captiva. Non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.