TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Sicut nostis, omnes qui Scripturas sanctas nostis, apostolus Petrus inter discipulos, quos Dominus praesens in carne elegit, primus electus est: Paulus autem non inter illos, non cum illis; sed longe postea, non dispar illis. Petrus ergo primus Apostolorum, Paulus novissimus: Deus autem, cujus hi servi, cujus hi praecones, cujus hi praedicatores, primus et novissimus. Petrus in Apostolis primus, Paulus in Apostolis novissimus: Deus et primus et novissimus, ante quem nihil et post quem nihil. Deus ergo qui se primum et novissimum aeternitate commendavit, ipse Apostolos primum et novissimum passione conjunxit. Utriusque passio concordat solemnitate, utriusque vita consonat charitate. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum sonuerunt. Ubi electi sunt, ubi praedicaverunt, ubi etiam passi sunt, omnes novimus. Illos autem ipsos unde nos novimus, nisi quia in omnem terram exiit sonus eorum?