Odium peccatoris cum ejus amore. Contra illam videtur orare, an pro illa, qui dicit: Imple facies eorum ignominia? Adversarius apparet, inimicus apparet. Audi quod sequitur, et vide utrum orare possit amicus. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine 4Psal. LXXXII, 17 . Oderat eos, quorum facies ignominia impleri cupiebat? Vide quemadmodum amat eos, quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? an et odit et amat? Imo et odit et amat. Odit tua, amat te. Quid est, Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod fecit Deus. Quae sunt enim tua nisi peccata? Et quid es tu, nisi quod fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam? Negligis quod factus es, diligis quod fecisti. Amas extra te opera tua, negligis in te opus Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis: merito audis, Spiritus ambulans, et non revertens 5Psal. LXXVII, 39 . Audi potius vocantem, et dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos 6Zach. I, 3 . Non enim Deus advertitur, et convertitur: manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est, quia tu te avertisti. Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum. Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies a Deo fugiens? Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit aversum. Habes judicem fugiens, patrem habeto rediens.