Christus tertio modo intelligitur caput et corpus. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput et corpus praedicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus: non quia sine corpore non est integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius aequalis Patri, sed et in ipso homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus ejus nos sumus, et nobiscum unus Christus? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id est, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi singulariter loquitur apud Isaiam: certe unus idemque loquitur; et videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam induit me ornamento 18Isai. LXI, 10 . Ut sponsus et sponsa: eumdem dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus? Apostolo apertissime dicente, Vos estis corpus Christi et membra 19I Cor. XII, 27 . Membra Christi et corpus sumus omnes simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore, sed quid dicam? Ex Abel justo usque in finem saeculi quamdiu generant et generantur homines, quisquis justorum per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi: singuli autem membra Christi. Si ergo omnes corpus, singuli membra; est utique caput cujus hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens 20Coloss. I, 18 . Et quia de illo ait etiam, quod semper caput omnis principatus et potestatis sit 21Id. II, 10, adjungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi coelesti Ecclesiae, ubi Angelos cives habemus; cui aequales nos futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi Veritas promisisset, dicens: Erunt aequales Angelis Dei 22Luc. XX, 36 ; et fit una Ecclesia, civitas Regis magni.