TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Apostolus nec ipse sine concupiscentia. Sed ad quid? Volo non concupiscere, et concupisco. Lex quid dixit? Non concupisces. Homo Legem audivit, vitium agnovit: bellum indixit, captivitatem invenit. Sed forte aliquis homo, non Apostolus. Quid ergo dicimus, fratres mei? Non habebat ullam concupiscentiam Apostolus in carne sua, quam habere nollet; cui tamen existenti, titillanti, suggerenti, sollicitanti, aestuanti, tentanti non consentiret? Dico Charitati vestrae, si crediderimus Apostolum nullam prorsus habuisse infirmitatem concupiscentiae cui reluctaretur, multum credimus de illo: atque utinam ita sit. Non enim invidere nos oportet Apostolis, sed Apostolos imitari. Verumtamen, charissimi, audio ipsum Apostolum confitentem, nondum eum ad tantam perfectionem justitiae pervenisse, quantam in Angelis esse credimus: quorum Angelorum aequalitatem speramus, si ad hoc quod volumus perveniamus. Quid enim aliud nobis Dominus promittit in resurrectione, ubi ait: In resurrectione mortuorum neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei 3Matth. XXII, 30, et Luc. XX, 35, 36 ?

Notes

  1. 3. Matth. XXII, 30, et Luc. XX, 35, 36