TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lis inter Januarii filios, sponte finita. Quid amplius quaeritis? Nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Januarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia pecuniaria: sed tamen sicut inter fratres, salva, Deo propitio, charitate. Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset, judicando finirem. Paraveram me judicem: sed antequam judicarem, ipsi unde judicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde judicarem, sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, Ecclesia renuntiante.