Proximi nomine inimicus etiam diligendus praecipitur. Vis ergo et illud antiquorum custodire praeceptum? Dilige proximum tuum, hoc est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Jesus Christus qui diligi praecipit inimicos, in duobus illis praeceptis totam Legem et Prophetas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum 16Matth. XXII, 37-40 . Nihil ibi praecepit de dilectione inimici. Non ergo totum haec duo praecepta continent? Absit. Quia cum dicit, Diliges proximum tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici: quia etiam secundum spiritualem propinquitatem nescis quid tibi sit in praescientia Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia Dei ad poenitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sint in peccatis perseveraturi, qui relicturi justitiam et irrevocabiliter ad iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, invitans utique ad poenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint ejus bonitatem, experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum praesentes ejus inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in aeterna felicitate regnabit? Imple ergo praeceptum primum, Dilige proximum tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines: ora pro eis qui te persequuntur, sed pro hominibus: bene fac eis qui te oderunt, sed hominibus.