TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Diabolus in Vincentii tormentis magis tortus quam Vincentius. Denique magis diabolus non victo Vincentio, quam Vincentius persequente diabolo torquebatur. Quanto enim erant illa truculentiora et exquisitiora tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat; et ex illa carne tanquam ex terra suo sanguine irrigata, de qua plus dolebat inimicus, palma crescebat. Sed quia ille latenter saevit, et latenter victus affligitur; manifeste apparebat in praeside homine, quid in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas prodebatur. Voces enim hujus hominis, oculi, vultus, et turbulentus totius corporis motus, indicabant quam graviora tormenta sentiret interius, quam erant quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus perturbationem torquentis et tranquillitatem tormenta patientis, videre facillimum est quis erat sub poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium? Quid erit cum corporis incorruptione fons vitae, quando ros ejus inter tormenta tam dulcis est? Et quid faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat irati cordis insania? Quid passuri sunt, cum judicabuntur, qui jam cum judicant cruciantur? Judicia futura sanctorum quid habitura sunt potestatis, cum in hac vita tribunal judicis catasta torserit Martyris?