TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus interpellatus ut fratri jubeat haereditatem partiri, cur facere renuit. Praeceptum ut demus omni petenti, quomodo implendum. Talis ergo frater interpellatus est a quodam fratre contra fratrem, inter quos non erat concordia propter terram, et ait illi: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Totam tulit, mihi partem meam non vult dare, contemnit me, audiat vel te. Quid pertinebat ad Dominum? Sicut cogitamus nos humiles humilia, reptantes in terra, constituti in hac vita, et neminem volentes contristari, et plerumque inde gravius contristantes, quid diceremus? Veni, frater, redde fratri tuo partem suam. Non hoc dixit Dominus. Et quid illo justius? Quis talem judicem inveniat, quem interpellet contra avaritiam fratris sui? Nonne gaudebat ille homo tandem se invenisse magnum solatium? Magnum quoque adjutorium sine dubitatione sperabat, dicens tanto judici, Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille quid dixit? O homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos? Repulit Dominus, non dedit quod petebatur, non concessit gratuitum beneficium. Quid magnum erat? Quid inde perdebat? quid in eo beneficio saltem laborabat? Non dedit. Ubi est, Omni petenti te, da 6Luc. VI, 30 ? Non hoc egit ille, qui nobis vivendi praebuit exemplum. Quomodo nos id facturi sumus? Aut quomodo dabimus quod impendimus, si non damus beneficium ubi nihil impendimus, ubi nihil erogamus, ubi nihil amittimus? Non dedit Dominus hoc, nec tamen nihil dedit. Minus negavit, sed quod plus est donavit. Dixit manifeste, dixit, Omni petenti te, da. Quid, si aliquis petat a te, non dico quod inutile est dare, sed quod turpe est dare? Quid, si petat mulier aliqua, quod petiit mulier a Joseph? Quid, si petat vir aliquis, quod falsi seniores a Susanna petierunt? Etiam hic sequenda est illa tanquam generalis sententia, Omni petenti te, da? Absit. Faciemus ergo hic contra praeceptum Domini? Imo faciamus secundum praeceptum Domini, et mala petentibus non demus, nec contra istam sententiam faciemus. Dictum est enim, Omni petenti te, da. Non est dictum, Omnia petenti te da. Omni petenti te, da: prorsus da; etsi non quod petit, tu tamen aliquid da: malum petit, tu bona da. Fecit hoc Joseph. Non dedit quod petebat mulier impudica; et dedit tamen quod audire deberet, ne impudica esset exemplo suo: et ipse non incidit in foveam libidinis, et dedit consilium castitatis. Hoc enim respondit: Absit a me, ne hoc faciam domino meo, ne polluam torum ejus qui credidit mihi omnia in domo sua 7Gen. XXXIX . Si servus aere emptus hanc fidem servavit domino, qualem debet conjux servare marito? Hoc erat admonere. Ego servus hoc non faciam domino meo: tu conjux debes hoc facere marito tuo? Dedit et Susanna, nec dimisit eos inanes, si impleri vellent consilio pudicitiae. Non solum enim non consensit; sed et non tacuit quare non consensit. Si consentio, inquit, vobis, pereo Deo; si non consentio, non effugio manus vestras: melius autem est in manus vestras incidere, quam Deo perire 8Dan. XIII . Quid est autem, Melius est in manus vestras incidere, quam Deo perire? Vos Deo peristis, qui talia quaeritis. Ergo hanc regulam tenete. Date quando petimini, etsi non hoc quod petimini. Hoc fecit Dominus. Petebat ille, quid? Divisionem haereditatis. Dedit Dominus, quid? Peremptionem cupiditatis. Quid petebat? quid accepit? Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Dic, homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos? Ego autem dico vobis, quid? Cavete ab omni cupiditate . Et dico quare. Forte enim dimidium haereditatis ad hoc petis, ut ditescas. Audi: Hominis cujusdam divitis successit regio; successus magnos habuit, id est, multis fructibus fecundata est. Et cogitavit apud se dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et diligenter cogitans, Inveni, inquit, quid faciam. Destruam veteres apothecas, faciam novas, implebo eas. Majores enim faciam, quam erant veteres. Et dicam animae meae: Habes multa bona; satiare, jucundare. Ait illi Deus: Stulte, qui valde tibi videris esse cordatus: nosti enim destruere vetera, et aedificare nova, et tu in vetustate ruinae remansisti, qui vetera in te ipso destruere debuisti, ut jam terrena non saperes: Stulte, quid dixisti? cui dixisti? Animae tuae dixisti, Jucundare, habes multa bona. Hac nocte repetetur anima tua, cui talia promisisti. Quae promisisti, cujus erunt 9Luc. XII, 13-20 ? Noli ergo timere, cum dives factus fuerit homo; quia non, cum morietur, accipiet ea.

Notes

  1. 6. Luc. VI, 30
  2. 7. Gen. XXXIX
  3. 8. Dan. XIII
  4. 9. Luc. XII, 13-20