TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aedificatio et dedicatio domus Dei in nobis. Mandatum novum canticum novum. Celebritas hujus congregationis, dedicatio est domus orationis. Domus ergo nostrarum orationum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc saeculo aedificamur, ut in fine saeculi dedicemur. Aedificium, imo aedificatio habet laborem, dedicatio exsultationem. Quod hic fiebat, quando ista surgebant, hoc fit modo cum congregantur credentes in Christum. Credendo enim quasi de silvis et montibus ligna et lapides praeciduntur: cum vero catechizantur, baptizantur, formantur, tanquam inter manus fabrorum et opificum dolantur, collineantur, complanantur. Verumtamen domum Domini non faciunt, nisi quando charitate compaginantur. Ligna ista et lapides si non sibi certo ordine cohaererent, si non se pacifice innecterent, si non se invicem cohaerendo sibi, quodam modo amarent; nemo huc intraret. Denique quando vides in aliqua fabrica lapides et ligna bene sibi cohaerere, securus intras, ruinam non times. Volens ergo Dominus Christus intrare, et in nobis habitare, tanquam aedificando dicebat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 1Joan. XIII, 34 . Mandatum, inquit, do vobis. Veteres enim eratis, domum mihi nondum faciebatis, in vestra ruina jacebatis. Ergo ut eruamini de vestrae ruinae vetustate, vos invicem amate. Consideret ergo Charitas vestra, aedificari adhuc istam domum toto, sicut praedictum est et promissum, orbe terrarum. Cum enim aedificaretur domus post captivitatem, sicut habet alius psalmus, dicebatur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 2Psal. XCV, 1 . Quod ibi dixit, canticum novum; hoc Dominus dixit, mandatum novum. Quid enim habet canticum novum, nisi amorem novum? Cantare amantis est. Vox hujus cantoris, fervor est sancti amoris.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 34
  2. 2. Psal. XCV, 1