TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus continuo, cum amatur, habetur. Erigite vos ab ista lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima charitate. Deum non vides; ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus amantur, et non habentur; sordide quaeruntur, nec tamen continuo possidentur? Numquid hoc est aurum amare, quod aurum habere? Multi amant, et non habent. Numquid hoc est habere latissima et lautissima praedia, quod multi amant, et non habent? Numquid hoc est amare honorem, quod habere honorem? Multi sine honore inardescunt habere: quaerunt habere, et plerumque ante moriuntur, quam inveniant quod quaerebant. Deus nobis de compendio se offert: clamat nobis, Amate me, et habebitis me; quia nec potestis amare me, nisi habueritis me.