Corona non redderetur debita, nisi gratia prius data fuisset indebita. Cum autem dixisset, Superest mihi corona justitiae; intulit, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex 9II Tim. IV, 6-8 . Reddet justus, ante non reddidit. Nam si, o Paule, primo Saule, quando persequebaris sanctos Christi, quando servabas vestimenta lapidatorum Stephani, exerceret circa te Dominus justum judicium, ubi esses? Tanto sceleri tuo quis locus in fundo gehennae reperiretur? Sed tunc tibi non reddidit, ut modo reddat. Verba enim tua de prioribus factis tuis legimus in Epistola tua, et per te novimus. Tu dixisti, Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Si persecutus es Ecclesiam Dei, unde ergo apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum. Ante gratia, modo debitum. Ante gratia donabatur, modo debitum redditur. Gratia Dei sum, inquit, quod sum. Ego nihil sum. Quidquid sum, gratia Dei sum. Quidquid sum; sed modo apostolus; nam quod eram, ego eram: Gratia Dei sum quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Quid est, apostole Paule? Quasi extulisti te, quasi de aliqua cervicula videtur dictum, Plus omnibus illis laboravi. Agnosce ergo. Agnosco, inquit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 10I Cor. XV, 9, 10 . Non erat oblitus, sed unde gaudeamus in novissimo, servabat novissimus. Non ego autem, sed gratia Dei mecum.