Difficultatis nodus. Revocemus ergo difficultatem quaestionis sensibus vestris. Dicat aliquis mihi: Tu dixisti, nihil Patrem facere sine Filio, neque Filium sine Patre; et testimonia de Scripturis adhibuisti, nihil facere Patrem sine Filio, quia omnia per ipsum facta sunt; nec quod factum est regi sine Filio, quia ipse est Sapientia Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Modo mihi dicis quasi contra te ipsum loquens: Filius natus est de virgine, non Pater; Filius passus est, non Pater; Filius resurrexit, non Pater. Ecce teneo aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Aut ergo confitere, facere aliquid Filium sine Patre; aut confitere etiam Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse. Aut illud, aut illud dic: elige unum de duobus. Ego neutrum eligo, nec hoc, nec illud dico. Nec aliquid facere Filium sine Patre dico; quia mentior, si hoc dixero: nec Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia nihilominus mentior, si hoc dixero. Quomodo, inquit, explicaberis ab his angustiis?