Cur gemendum et jejunandum in hac vita. Quis non sancti desiderii flamma uratur? quis non hic lugeat? quis non laboret in gemitu suo? quis non dicat, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus 9Psal. XLI, 4 ? Credimus quippe in eum jam sedentem ad dexteram Patris: sed tamen quamdiu sumus in corpore, peregrinamur ab eo 10II Cor. V, 6, nec eum dubitantibus vel negantibus et dicentibus, Ubi est Deus tuus? valemus ostendere. Merito Apostolus ejus concupiscebat dissolvi, et esse cum illo: manere autem in carne non sibi optimum ducebat, sed necessarium propter nos 11Philipp. I, 23, 24. Ubi cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; quoniam deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12Sap. IX, 14, 15. Inde tentatio est vita humana super terram 13Job VII, 1: et in hac saeculi nocte circuit leo quaerens quem devoret 14I Petr. V, 8. Non Leo de tribu Juda, rex noster 15Apoc. V, 5; sed leo diabolus, adversarius noster. Ille autem quatuor animalium de Apocalypsi Joannis figuras in se uno exprimens, natus ut homo, operatus ut leo, immolatus ut vitulus, volavit ut aquila 16Id. IV, 7. Volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum 17Psal. XVII, 11 et 12 . Posuit tenebras, et facta est nox, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, tentatores videlicet per quos diabolus quaerit quem devoret; non quidem habentes potestatem, nisi in eis quos acceperint quia et in Psalmo ipso ita sequitur, Quaerentes a Deo escam sibi 18Psal. CIII. 20, 21 . In tam periculosa et tentationibus plena hujus saeculi nocte quis non timeat, quis non medullis omnibus contremiscat, ne dignus judicetur qui devorandus dimittatur in fauces tam crudelis inimici? Unde jejunandum et orandum est.
Sermones
Notes
- 9. Psal. XLI, 4
- 10. II Cor. V, 6
- 11. Philipp. I, 23, 24
- 12. Sap. IX, 14, 15
- 13. Job VII, 1
- 14. I Petr. V, 8
- 15. Apoc. V, 5
- 16. Id. IV, 7
- 17. Psal. XVII, 11 et 12
- 18. Psal. CIII. 20, 21