Ex Judaeis alii reprobati, alii electi. Jacob et benedictus et claudus. Quando duo parietes isti cogitantur, unus ex Judaeis, alius ex Gentibus, angulari lapidi cohaerendo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis 8Ephes. IV, 3; non offendat animum reproborum multitudo Judaeorum, in quibus fuerunt aedificantes, id est, volentes esse Legis doctores: sed quales dicit Apostolus, Non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 9I Tim. 1, 7 . Per hanc enim mentis caecitatem, lapidem reprobaverunt, qui factus est in caput anguli 10Psal. CXVII, 22. Sed non fieret in caput anguli, nisi duobus populis de diverso venientibus praeberet pacificam, gratia copulante, juncturam. Non ergo cogitentur in Israelitico pariete persecutores et interfectores Christi, quasi legem aedificantes et fidem destruentes, angularem lapidem reprobantes et ruinam civitati miserae fabricantes. Nec ista ibi cogitetur numerositas Judaeorum dispersa per terras, ad divinarum, quas nescientes ubique portant, testimonium Litterarum. In his enim claudicat Jacob, cui tacta et arefacta femoris latitudo 11Gen. XXXII, 25, qua significaretur a semitis suis claudicans generis multitudo. Sed in pariete sancto, qui ex eis ad pacem lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus est Jacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in sanctificatis, claudus in reprobatis. Illi in isto pariete cogitentur, quorum abundantia praecedebat et sequebatur asellum Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini 12Matth. XXI, 9 . Illi cogitentur qui discipuli inde electi, et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in graeca lingua coronae nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiae, de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum 13Galat. 1, 22-24 . Isto modo Israeliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus venienti, qui nunc est conspicuus, adjungatur: atque ita lapis angularis prius in praesepio positus, usque ad coeli culmen erectus, non frustra praedictus Christus Dominus invenitur.
Sermones
Notes
- 8. Ephes. IV, 3
- 9. I Tim. 1, 7
- 10. Psal. CXVII, 22
- 11. Gen. XXXII, 25
- 12. Matth. XXI, 9
- 13. Galat. 1, 22-24