TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Majoris alicujus metu recumbentes in idolio. Observantia in majorem quemque sit ordinata. Sed timeo, inquies, ne offendam majorem. Time prorsus, ne offendas majorem; et non offendis Deum. Qui enim times, ne offendas majorem, vide ne forte sit major isto, quem times offendere. Majorem certe noli offendere. Haec tibi regula proponitur. Nonne manifestum est, eum minime offendendum, qui major est caeteris? Discute nunc majores tuos. Primi tibi sunt pater et mater: si recte educantes, si in Christum nutrientes; audiendi in omnibus, obtemperandum eis in omni jussione; contra majorem nihil jubeant, et serviatur illis. Quis est, inquis, major eo qui me generavit? Ille qui te ipsum creavit. Generat enim homo, creat Deus. Unde generat homo, nescit: quid generaturus sit, nescit. Ille qui te vidit ut faceret, antequam esset quem fecit, certe major est patre tuo. Major sit patria et ipsis parentibus tuis; ut quidquid jusserint parentes contra patriam, non audiantur. Et quidquid jusserit patria contra Deum, non audiatur. Si enim sanari vis, si post fluxum sanguinis, si post duodecim annos in illo morbo, si post consumpta omnia in medicis, et non recepta sanitate aliquando vis sana fieri, o mulier, quam alloquor in typo Ecclesiae, jubet illud pater tuus, et illud jubet populus tuus. Sed dicit tibi Dominus tuus, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quo bono? quo fructu? qua mercede? Quoniam concupivit, inquit, rex decorem tuum 10Psal. XLIV, 11, 12 . Concupivit quod fecit: quoniam ut pulchram faceret, foedam amavit. Pro infideli et foeda sanguinem fudit, fidelem ac pulchram reddidit, dona sua in te amavit. Quid enim sponso tuo contulisti? Quid in dotem a priore patre et priore populo accepisti? Nonne luxurias et pannos peccatorum? Abjecit pannos tuos, discidit cilicium tuum: misertus est, ut ornaret; ornavit, ut amaret.

Notes

  1. 10. Psal. XLIV, 11, 12