TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatores Christus amat ut non semper sint peccatores. Unusquisque ergo, charissimi, quando audit Dominum Jesum Christum non venisse propter justos, sed propter peccatores, non amet esse peccator: ne forte dicat in corde suo, Si justus fuero, non me amat Christus; si peccator fuero, amat me: quia propter peccatores descendit, non propter justos. Respondet enim tibi: Si medicum agnovisti, febrem quare non timuisti? Utique medicus ad aegrotum venit, constat: sed ideo venit medicus ad aegrotum, ne ille sit semper aegrotus. Quid ergo dicimus? quid pronuntiamus? quid definimus? Aegrotum amat medicus, an sanum? Quod vult facere amat; non quod invenit. Ad aegrotum quidem venit, ad sanum non venit: noli attendere quia ad illum venit, ad illum non venit; plus enim amat sanum, quam aegrotum. Nam, ut noveritis quia plus amat sanum, quam aegrotum; numquid faceret quod odisset?