TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadragenario bene gesto additur denarius. Quinquagenarius numerus significat Ecclesiam futuram. Ideo quadraginta diebus illi jejunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot dies perpetua illa jejunia, quadraginta diebus. Unde et populus ille Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali dispensatione quasi per eremum ducimur. Sed cum bene gesserimus quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali dispensatione, secundum praecepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem denarium illum fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios conduxit, mercedem illis denarium dedit. Omnibus denarium, et quos mane conduxerat, et quos medio dic, et quos fine diei, omnibus denarium dedit 15Matth. XX, 1-10. Quia si fuerit ab ineunte aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; jam non per temporum distributionem, sed in aeterna contemplatione sapientiam discernentem Creatorem a creatura; ut Creatore perfruatur, de creatura laudet Creatorem. Sed credidit aliquis juvenis, et priore tempore suo non fuit fidelis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, jam in occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; et ipse denarium percepturus est. Itaque ad quadragenarium illum bene gestum, adde mercedem denarii, et fiet quinquagenarius numerus, qui significat Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant, et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, et fiunt centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum quinquaginta tres, qui piscium numerus in dextera inventus est: in quo tamen numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali projicientur, quia non ibi erunt: nec ullo schismate retia disrumpentur, quae sunt vincula unitatis et pacis.

Notes

  1. 15. Matth. XX, 1-10