TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judicium extremum. Cantavimus, fratres, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Deum Christum Scriptura praedixit venturum ad judicium vivorum et mortuorum. Quando enim prius venit judicari, occultus fuit: quando veniet judicare, manifestus erit. Quam fuerit tunc occultus, hinc intelligite quod ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 1I Cor. II, 8 . Tunc autem siluit interrogatus, sicut et Evangelium loquitur, et impletur in eo Isaiae prophetia dicentis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum 2Isai. LIII, 7 . Veniet ergo manifestus, et non silebit. Ad hoc dictum est, Non silebit , quia siluit judicatus. Nam quantum attinet ad voces ipsius nobis necessarias, quando siluit? Non siluit per Patriarchas, non siluit per os carnis suae: et modo si sileret, Scriptura non loqueretur. Lector ascendit, et ipse non silet. Tractator loquitur, si vera loquitur, Christus loquitur. Si sileret Christus, ego vobis ista non dicerem. Nec per os vestrum siluit: nam quando cantabatis, ipse loquebatur. Non silet, opus est ut nos audiamus, sed aure cordis: nam facile est audire auribus carnis. Illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat 3Matth. XIII, 9 . Quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis stabat? Omnes aures habebant, et pauci habebant: non omnes habebant aures audiendi, hoc est, obediendi.

Notes

  1. 1. I Cor. II, 8
  2. 2. Isai. LIII, 7
  3. 3. Matth. XIII, 9