Vincentii cadaver invictum. Reliquiae sanctorum ad fidelium consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter pulchrum. Qualis enim decoris habebat spiritum, cujus fuit et cadaver invictum? Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus. Quid putamus, fratres, quod istum honorem providentia et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri aliquid praestitit? Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione servata est vita aeterna. Sed de corpore ejus, Ecclesiae praestita est consolationis memoria. Sic plerumque Deus de servis suis praestat servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pasceret. Mittitur tamen pascendus ad viduam 1III Reg. XVII, 9: non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Praestitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi enim habent integram gloriam suam apud Creatorem suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si autem per fidem non parcant corpori, praestant et corpori.