Vox ae nube. Prostratio discipulorum. Nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus. Ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, Hi sunt filii mei dilecti. Aliud est enim Unicus, aliud adoptati. Ille commendabatur, unde Lex et prophetae gloriabantur. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Quia et in Prophetis ipsum audistis, et in Lege ipsum audistis. Et ubi non ipsum audistis? Hoc audito, illi ceciderunt in terram. Jam demonstratur nobis, in Ecclesia regnum Dei. Hic Dominus, hic Lex et Prophetae: sed Dominus tanquam Dominus: Lex in Moyse, Prophetia in Elia; sed ipsi tanquam servi, tanquam ministri. Ipsi tanquam vasa: ipse tanquam fons. Moyses et Prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant.