TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tutuslymeni ob hoc peccatum divina correptione flagellatus. Aliquid dicam, quod nunquam dixi Charitati vestrae, in hoc populo, quod contigit in hac ecclesia. Fuit hic homo quidam simplex, innocens, bene fidelis, a multis vestris, id est, Hipponensibus, imo ab omnibus cognitus, Tutuslymeni vocatus. Tutumlymeni quis vestrum non novit, qui cives estis? Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur; et hominis fidei se commisit. Commotus provocavit eum ad jusjurandum. Juravit ille, iste perdidit: sed isto perdente, ille penitus periit. Dicebat ergo iste Tutuslymeni homo gravis et fidelis, ipsa nocte exhibitum se fuisse ad judicem, et cum magno impetu atque terrore se pervenisse ad praesidentem excelsum quemdam et admirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, jussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: Quare provocasti hominem ad jurationem, quem sciebas falsum esse juraturum? Respondit ille: Negavit mihi rem meam. Responsum est illi: Et nonne melius erat, ut rem tuam quam exigebas perderes, quam animam hominis istius falsa juratione perimeres? Prostratus jussus est caedi. Caesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum est illi, postquam emendatus est: Parcitur innocentiae tuae, de caetero cave ne facias. Fecit quidem ille grave peccatum, et emendatus est: sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et istam meam admonitionem et exhortationem tale aliquid fecerit. Cavete a falsa juratione, cavete a temeraria juratione. Ab his duobus malis securissime cavebitis, si consuetudinem jurandi a vobis abstuleritis.