TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In quatuor dimensionibus mysterium crucis. Quid est ergo, fratres mei, exponam hoc ego vobis. Facilius forte si cuiquam sit, quid ergo? quia latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profundum, quatuor ista quae dicit Apostolus, minus idoneus sum vel comprehendere vel proferre, transibo ab hoc? An forte pulsabo, et ut vobis salubre aliquid proferam, vestris orationibus adjuvabor? Quid pergis corde, homo christiane, per latitudinem terrae, longitudinem temporum, altitudinem coeli, profunditatem abyssi? Quando ista comprehendis vel mente vel corpore? hoc est, sive cogitando sive carnis oculis intuendo, quando ista comprehendis? Ipsum audi Apostolum dicentem tibi: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 1Galat. VI, 14 . Et nos in illa gloriemur, vel quia super illam incumbimus. In illa gloriemur omnes, o boni fratres, in illa gloriemur. Ibi forte inveniemus et latitudinem, et longitudinem, et altitudinem, et profundum. His enim Apostoli verbis crux quodam modo nobis ante oculos constituta est. Habet enim latitudinem, in qua manus figuntur: habet longitudinem, quod inde usque ad terram ducitur lignum; habet et altitudinem, quod ab ipso transverso, in quo figuntur manus, excedit aliquantum, ubi caput crucifixi ponitur: habet et profundum, hoc est quod in terra figitur, et non videtur. Videte magnum sacramentum. Ab illo profundo quod non vides, surgit totum quod vides.

Notes

  1. 1. Galat. VI, 14