TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

-- Salus credentibus promissa discernenda a salute temporali. Christus est fons vitae.--Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Quid enim? qui haec audiebant, salvi non erant? Nonne multi salvi credunt, salvi sunt et antequam credant? Salvi plane: sed vana salus hominum 3Psal. LIX, 13. Qualis est ista salus, quae tibi cum jumento tuo communis est? Verumtamen etiam ipsa unde, nisi ab illo, de quo scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine? Et addidit: Secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus. Tanta est enim multitudo misericordiae tuae, ut veniat a te salus in istam carnem mortalem hominum, veniat et ad carnem pecorum. Haec est multitudo misericordiae tuae. Filiis tuis quid? Ecce homines et jumenta salvos facies, Domine. Nihil nobis amplius? Quod hominibus quibuscumque, quod pecoribus, hoc praestatur et nobis? Non plane hoc.

Notes

  1. 3. Psal. LIX, 13