TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratiae Dei totum debent electi. Cave, o christiane, cave superbiam. Licet enim imitator sanctorum sis, totum semper gratiae reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum meritum fecit. De ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus 4Isai. I, 9; Rom. IX, 29 . Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem, gratia, inquit, jam non ex operibus; id est, jam non de tuo merito extollaris: alioquin gratia jam non est gratia 5Rom. XI, 2-6 . Si enim de tuo opere praesumis; ergo merces tibi redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur. Interrogo nunc: Credis, o peccator, Christo? Dicis: Credo. Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum tibi posse remitti? Habes quod credidisti. O gratia gratis data! Quid tu, juste, credis te sine Deo non posse servare justitiam? Ipsius ergo totum reputa, quod justus es, pietati: quod autem peccator es, tuae iniquitati adscribe. Esto accusator tuus, et ille erit indultor tuus. Omne enim crimen facinus, vel peccatum, nostrae est negligentiae: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentiae. Conversi ad Dominum.

Notes

  1. 4. Isai. I, 9; Rom. IX, 29
  2. 5. Rom. XI, 2-6