Onera distinguenda. Dicit aliquis: Obscure enim apostolus locutus est, ut tu coneris exponere quae sint ista onera, vel quemadmodum invicem sustinenda? Est illic quaestio, quae nos cogit onera distinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ibi positum, Unusquisque autem proprium onus portabit. Jam ergo occurit sensibus vestris, Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo dicit, Invicem onera vestra portate? Nisi quia onera distinguenda sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe, non enim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe superius aut inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua, utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus.