Corporis et animae mors aeterna, quae sit. Inde ergo Dominus, Qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis. Quomodo? quando mittetur in gehennam impius, ardebit ibi corpus, ibi anima? Mors corporis, sempiterna poena: mors animae, Dei absentia. Vis nosse quae sit mors animae? Intellige prophetam dicentem, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini 7Isa. XXVI, 10 . Timeat ergo anima mortem suam, et non timeat mortem corporis sui. Quia si timuerit mortem suam, et vixerit in Deo suo, non eum offendendo et a se repellendo, merebitur in fine recipere corpus suum; non ad poenam aeternam, sicut impii; sed ad vitam aeternam, sicut justi. Illam mortem timentes, et illam vitam martyres diligentes, promissa Dei exspectantes, minas persecutorum contemnentes, et ipsi apud Deum coronari meruerunt, et nobis celebranda illa solemnia reliquerunt.