TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In tenebris et carcere est qui odit. Si advertistis, beati Joannis, cum ejus Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera jam lucet. Deinde secutus adjunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc 3I Joan. II, 8 et 9 . Sed forte tales tenebras esse homo putet, quales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque fundebantur, et lux fulgebat in cordibus. In illis tenebris carceris oculis non videbant, sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis scire quales sunt istae tenebrae, de quibus dictum est, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est 4I Joan. III, 15 . Qui odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer ejus, cor ejus est. Cum audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte contemnas tales tenebras, adjungit, et dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce jam homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Notes

  1. 3. I Joan. II, 8 et 9
  2. 4. I Joan. III, 15