TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pro pudicitia spernendae delectationes et molestiae. Hoc ergo monuerim Charitatem vestram, fratres, ut ante omnia concupiscentiis carnalibus et gaudiis saecularibus et vanae pompae et volaticae, vaporique vitae hujus praesentis praeponatis decus et pulchritudinem sapientiae, praeponatis dulcedinem suavitatemque sapientiae, praeponatis decus pudicitiae, pulchritudinem castitatis. Haec omnia abscondita sunt in thesauro coelesti, nudae coram oculis Dei gemmae sunt istae pretiosae, multum lucent; si oculos habetis, videtis. Diversis ergo et illicitis delectationibus ista praeponite; et si tentatio usque accesserit, ut etiam molestiam patiamini, fratres mei, quis non patiatur propter sacculum suum? quis non patiatur pro agro suo, pro uno lapide limitis agri sui? Si pro his rebus patiamini, quas non habetis in potestate, quamdiu vultis retinere, et quibus vultis dimittere; sed saepe amittuntur, cum vivimus, saepe post mortem nostram ab eis quos odimus, possidentur: si pro his bonis (si tamen dicenda sunt bona, quae non faciunt bonos) tanta mala homines aequo animo patiuntur; pro fide quare pigri sunt? pro thesauro coelesti quare timidi sunt? pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Justus enim naufragus evadit dives et nudus.