TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Contra Manichaeos. Si forte aliqui haeretici sunt, qui adhuc habent in corde, quod exhibuerit se oculis Christus, et vera caro non erat Christi; jam ponant illud, persuadeat illis Evangelium. Nos eos reprehendimus, quia hoc sapiunt: damnabit ille, si hoc sapere perseverant. Tu quis es, qui non credis corpus in sepulcro positum resurgere potuisse? Si Manichaeus es? qui nec crucifixum credis, quia nec natum credis; omnia eum falsa ostendisse praedicas. Ille falsa ostendit, et tu verum dicis? Tu non mentiris ore; sed ille mentitus est corpore? Ecce arbitraris apparuisse oculis quod non erat; spiritum fuisse, non carnem. Audi illum: amat te, ne damnet te. Audi illum dicentem: ecce tibi dicit, infelix; tibi loquitur: Quid turbatus es, et cogitationes ascendunt in cor tuum? Videte, inquit, manus meas et pedes meos. Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicebat veritas, et fallebat? Corpus erat, caro erat; quod sepultum fuerat, apparebat. Pereat dubitatio, sequatur digna laudatio.