TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quanta Dei misericordia: quomodo ad illam confugiendum. Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare 34Luc. XV, 11-32. Ejus carnibus pascemini, ejus sanguine potabimini: cujus effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur 35Psal. XXI, 27 : ac saturati salubriter ejus panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur.

Notes

  1. 34. Luc. XV, 11-32
  2. 35. Psal. XXI, 27