Evangelistae salva narrationis veritate variant. Hesterno die, id est nocte, lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta est autem ex Evangelio secundum Matthaeum: hodie vero, sicut audistis pronuntiare Lectorem, recitata est nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod saepe admonendi estis, et memoriter tenere debetis; non vos debet movere quod alius evangelista dicit, si quid alius praetermittit: quia et ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, et alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti; ut quia in eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Jesus, posteaquam resurrexit a mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quae contigerant, et dixit illis, Qui sunt sermones isti quos loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in via 1Marc. XVI, 12, 13: sed quid illi dixerint Domino, vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit.