Quid viro suo? Quae servos vestit, viro suo nihil operatur? Duplicia pallia fecit viro suo. Jam acclamatis: credo quod agnoscitis quae sunt duplicia pallia, quae facit Ecclesia viro suo. Pallia quae illi facit, laudes sunt: laudes fidei, laudes confessionis, laudes praedicationis. Quare duplicia? Christum laudas, Deum laudas et hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter lauda: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, ut non sis fictus. Nescio quae mulier apud Photinum quemdam, lapidem quasi pretiosum de ornamento hujus mulieris excussum, jam vilem et abjectum, unde haeretici Photiniani appellantur, hoc elegit quasi simplex pallium facere viro suo. Non accepit ille utique a sua conjuge, vere sua, sicut scriptum est, Unius duplicia sunt pallia. Ille enim Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio quae alia detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem pannosas fabellas. Ait enim: Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens. Hoc Manichaei dicunt. Photiniani, Homo tantum; Manichaei, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Procul dubio enim falsae cicatrices illae fuerunt, si vera vulnera non praecesserunt. Si autem vera vulnera praecesserunt, vera caro: si vera caro, vera mors, vera crux, verus homo, et totus veritas: laus abundans de colo hujus mulieris. Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia fecit. Confitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in homine, lauda hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 36Joan. I, 1, 2, 14 . Duplicia pallia fecit viro suo.