Amicus ad amicum. Venit, inquit, ad amicum suum, cui hospes venerat; et coepit pulsare, et dicere: Hospes mihi venit, commoda mihi tres panes. Respondit ille: Jam requiesco, et mecum servi mei requiescunt. Ille non cessat, astat, instat, pulsat; et tanquam amicus ab amico mendicat. Et quid ait, Dico vobis, quia surgit, et non propter amicitiam ejus, sed propter improbitatem dat illi quantos voluerit 6Id. XI, 5-15 . Non propter amicitiam, quamvis amicus sit, sed propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem? Quia pulsare non destitit: quia et cum esset negatum, non se avertit. Ille qui nolebat dare, quod petebatur fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis dabit bonus, qui nos hortatur ut petamus; cui displicet, si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quaere, insta. Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas magna magne desiderare. Inde oportet semper orare, et non deficere 7Id. XVIII, 1 .