TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Concupiscentiae interitus in votis esse debet. Manichaeorum insania. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nec sit ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium, inquam, tuum tale esse debet ad Deum, ut omnino non sit ipsa concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non consentiendo vincis: sed melius est hostem non habere, quam vincere. Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et vide si erit. Ubi est, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeres locum ejus, et non invenies. Non enim haec, quod maxime debetis audire: non enim haec quasi alia natura est, sicut insaniunt Manichaei. Languor noster est, vitium nostrum est. Non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Melius quidem erat implere quod Lex dixit, Ne concupiscas 1Rom. VII, 7 . Plenitudo est ista virtutis, perfectio justitiae, palma victoriae, Ne concupiscas. Hoc quia modo impleri non potest, vel illud impleatur quod sancta Scriptura item dicit: Post concupiscentias tuas non eas 2Eccli. XVIII, 30 . Melius est eas non habere: sed quia sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire: noli post eas ire. Si velint post te ire, non erunt; quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant, expugna: hoc solum vide, ne vincant.

Notes

  1. 1. Rom. VII, 7
  2. 2. Eccli. XVIII, 30