Auxilii divini necessitas ad solvendum nodum difficultatis. Quid ergo agimus? Ecce seorsum venit Filius in homine, seorsum Spiritus sanctus de coelo descendit in specie columbae, seorsum vox Patris de coelo sonuit, Hic est Filius meus. Ubi est inseparabilis Trinitas? Fecit vos per me Deus intentos. Orate pro nobis, et quasi aperientes sinum: donet ipse unde quod aperuistis impleatur. Collaborate nobis. Videtis enim quid susceperimus; non solum quid, verum etiam qui; unde volumus dicere, ubi positi, quomodo positi in corpore quod corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 2Sap. IX, 15. Quando ergo istum sensum a multis extraho, et ad unum Deum Trinitatem inseparabilem colligo, ut aliquid videam quod dicam; putasne in hoc corpore quod aggravat animam, ut aliquid vobis digne loquar, potero dicere, Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi 3Psalm. LXXXV, 4 ? Adjuvet me, levet eam mecum. Nam infirmus sum illi, et gravis est mihi.