Thesaurus in coelo condendus.-- Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod pejus est, patet. Non enim cessat rapina grassari: non enim cessat fraudare avaritia: non enim cessat perjurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis 5Gen. III, 19 . Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare, et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur, ut non etiam in hoc vane conturbemur.