TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Concupiscentia nobis innata et ex primo peccato orta. Originale peccatum ex concupiscentia. Christus sine peccato conceptus, ut solveret peccatum. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquas consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus, baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malae, quam non habuerunt, consuetudinis. Ergo semper pugnandum est, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum est hoc nostrum mortis corpus. De ipsa dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quando transgressa est prima lex. Tunc nata est, inquam, ista lex, quando contempta et transgressa est prima lex. Quae est prima lex? Quam in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur? Quare nudi erant, et non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et invenit motum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti sunt oculi eorum. Quid enim? prius in paradiso clausis vel caecis oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus et bestiis, quando ad eum cuncta animalia adducta sunt 4Gen. II, 25, 19, 20? Quibus nomina imponebat, si non videbat? Deinde dictum est, Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi erant, et non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliquid quod nunquam senserant, quod in motu sui corporis nunquam expaverant. Aperti sunt oculi ad intuendum, non ad videndum: et quia senserunt pudendum, curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et fecerunt sibi succinctoria 5Id. III, 1-7 . Quod texerunt, ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi voluit, quem virgo concepit. Solvit illud, qui venit sine illo: solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad vitam iste homo? Quia Deus et homo.

Notes

  1. 4. Gen. II, 25, 19, 20
  2. 5. Id. III, 1-7