TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ferendum flagellum Dei domitoris. In illo spes est, ei nos subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si enim tu ad domanda jumenta tua profers virgam, profers flagellum; Deus non profert ad domanda jumenta sua, quod sumus nos, qui de jumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es equo tuo, cum te coeperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam, obedire imperio tuo, esse jumentum, hoc est, adjumentum infirmitatis tuae? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit, sed discerpendum volatilibus projicis? Domito tibi Deus haereditatem servat, quod est ipse Deus: et ad tempus mortuum, resuscitat te. Carnem tuam usque ad numerum capillorum reddet tibi: et constituet te cum Angelis in aeternum, ubi jam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus 4I Cor. XV, 28: nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Deus noster: ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Deus noster; divitiae nostrae, Deus noster. Quaecumque hic varia qnaeris, ipse tibi unus omnia erit.

Notes

  1. 4. I Cor. XV, 28