Judaei audito Petro conversi. Oves ad quas Christus missus est. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Judaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cujus nomine occisi a se viderent tanta miracula fieri, viderent Spiritus sancti praesentiam.