Auditor negligens praedicatoris vitia ne causetur. Post hanc exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam. Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in ista vestra frequenti praesentia judicat me, et dicit: Vellem scire, si iste qui mihi loquitur, omnia facit quae vel ipse audit, vel caeteris dicit. Huic respondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte, quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed tibi de me, o quisquis ita moveris, Dominus securitatem dedit. Si enim facio quae dico vel quae audio, imitatores mei estote; sicut et ego Christi 21I Cor. IV, 3, 16 . Si autem dico, et non facio; Dominum audite: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Ergo si bene de me sentis, laudas me: si male sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo enim te excusabis, si in malum praedicatorem veritatis verbum Dei tibi dicentem, et sua mala opera facientem contorqueas accusationem; cum Dominus tuus, redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiae suae, et faciens de servo suo fratrem suum, non te desinat commonere, et dicat, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Dicunt enim, inquit, et non faciunt 22Matth. XXIII, 3 . Bona dicunt, mala faciunt: tu audi bona, et noli facere mala. Hic respondebis: Quomodo audio bona ab homine malo? Numquid colligunt de spinis uvas 23Id. VII, 16 ?