Responsum Christi. Sed quod quaerebant, si audierunt, audiamus: si non audierunt, quod audierunt teneamus; et quod venturum est, non timeamus. Domine, si hoc tempore praesentaberis? Et nos aestimantes nos praesentem videre Dominum in corpore constitutum, dicamus illi, Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quando regnum tuorum, quando regnum humilium, quamdiu typhus superborum? Certe hoc est quod quaerebatis, hoc est quod audire desiderabatis. Videamus quid responderit. Non dedignentur audire agni, quod audierunt arietes. Audiamus quid dixit ipse Dominus. Quibus? Petro, Joanni, Andreae, Jacobo, caeteris tantis et talibus, tam dignis: sed quos invenit indignos, et fecit dignos. Quid eis respondit dicentibus, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quid est hoc? Dicitur Petro, Non est vestrum: et dicis tu, Meum est? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quod creditis, bene creditis: quia venturum est. Quando venturum sit, quid ad te? Quando venerit, praepara te. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Curiositas abscedat, pietas succedat. Quid ad te quando veniet? Sic vive, quasi hodie venturum sit; et non timebis, cum venerit.