TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pelagianorum error, justos hic sine peccato reperiri. Argumentum Pelagianorum. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu elationis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiae morbo tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt ergo, justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Haeretici autem sunt Pelagiani, iidemque Coelestiani, qui hoc dicunt. Et cum responsum illis fuerit, Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec verbo, nec cogitatione? Respondent de illo superbiae vento, quo pleni sunt: quem ventum utinam finirent, reflarentur et tacerent, id est, humiles fierent, non elati: respondent, inquam, Prorsus isti homines sancti, fideles Dei, nec facto, nec verbo, nec cogitatione possunt ullum habere peccatum. Et cum eis dicitur, Qui sunt isti justi, qui sine peccato sunt? respondent et dicunt, Tota Ecclesia. Mirari potuissem, si invenirem unum, duos, tres, decem, quot quaerebat Abraham. Abraham enim a quinquaginta usque ad decem descendit 2Gen. XVIII, 24-32: tu, haeretice, respondes, et dicis mihi totam Ecclesiam. Unde hoc probas? Probo, inquis. Proba, rogo te. Magnum enim mihi gaudium affers, si docere potueris, totam prorsus Ecclesiam in singulis quibusque fidelibus suis nullum habere peccatum. Probo, inquis. Dic unde? Apostolus loquitur. Quid loquitur Apostolus? Christus, inquit, dilexit Ecclesiam. Audio, et Apostoli verba esse cognosco. Mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi 3Ephes. V, 25-27 . Audivimus de nube magna tonitrua. Nubes enim Dei Apostolus. Verba ista sonuerunt, et tremere nos fecerunt.

Notes

  1. 2. Gen. XVIII, 24-32
  2. 3. Ephes. V, 25-27