TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides donum Dei. Gratiae violentia suavis. Sed ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus, inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 1Joan. VI, 44 . Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in hujus saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. 2Galat. VI, 14.

Notes

  1. 1. Joan. VI, 44
  2. 2. Galat. VI, 14.