Vocem inter et verbum quid discriminis. Quaeramus quid intersit inter vocem et verbum: attenti quaeramus; non parva res est, nec parvam intentionem desiderat. Dabit Dominus, ut nec ego in explicando fatiger, nec vos in audiendo. Ecce duo quaedam, vox et verbum. Quid est vox? quid est verbum? Quid? Audite quod in vobis ipsis approbetis, et vobis ipsis a vobismetipsis interrogati respondeatis. Verbum, si non habeat rationem significantem, verbum non dicitur. Vox autem, etsi tantummodo sonet, et irrationabiliter perstrepat, tanquam sonus clamantis, non loquentis, vox dici potest, verbum dici non potest. Nescio quis ingemuit, vox est: ejulavit, vox est. Informis quidam sonus est, gestans vel inferens strepitum auribus sine aliqua ratione intellectus. Verbum autem, nisi aliquid significet, nisi aliud ad aures ferat, aliud menti inferat, verbum non dicitur. Sicut ergo dicebam, si clames, vox est: si dicas, Homo, verbum est; si dicas, Pecus; si, Deus; si, Mundus, vel aliquid aliud. Has enim omnes voces significantes dixi, non inanes, non sonantes et nihil docentes. Si ergo jam distinxistis inter vocem et verbum, audite quod miremini in his duobus, Joanne et Christo. Verbum valet plurimum et sine voce: vox inanis est sine verbo. Reddamus rationem, et quod proposuimus, si possumus, explicemus. Ecce voluisti aliquid dicere: hoc ipsum quod vis dicere, jam corde conceptum est; tenetur memoria, paratur voluntate, vivit intellectu. Et hoc ipsum quod vis dicere, non est alicujus linguae. Res ipsa, quam vis dicere, quae corde concepta est, non est alicujus linguae, nec graecae, nec latinae, nec punicae, nec hebraeae, nec cujusquam gentis. Res est tantum corde concepta, parata procedere. Ergo, ut dixi, res est quaedam, sententia quaedam, ratio corde concepta, parata procedere, ut insinuetur audienti. Sic igitur quomodo nota est ei in cujus corde est, verbum est, jam notum dicturo, nondum audituro. Ecce ergo verbum jam formatum, jam integrum, manet in corde: quaerit procedere, ut dicatur audienti. Attendit ille qui concepit verbum quod dicat, et notum habet verbum sibi in corde suo, attendit cui dicturus est. Loquar in nomine Christi auribus eruditis in Ecclesia, et audeo etiam aliquid jam quod sit subtilius, insinuare non rudibus. Intendat ergo Charitas vestra. Videte verbum corde conceptum, quaerit procedere, ut dicatur: attendit cui dicatur. Invenit Graecum? graecam vocem quaerit, qua procedat ad Graecum. Invenit Latinum? latinam vocem quaerit, qua procedat ad Latinum. Invenit Punicum? punicam vocem quaerit, qua procedat ad Punicum. Remove diversitatem auditorum, et verbum illud, quod corde conceptum est, nec graecum est, nec latinum, nec punicum, nec cujusquam linguae. Talem vocem quaerit procedendi, qualis assistit auditor. Modo, fratres, ut aliquid propositum sit quod intelligatis, concepi corde ut dicam, Deus. Hoc quod concepi corde, magnum aliquid est. Non enim duae syllabae sunt Deus; non enim vox ista brevis est Deus. Deum volo dicere, intendo cui dicam. Latinus est? Deum dico. Graecus est? Θεόν dico. Latino dico Deum, Graeco dico Θεόν. Inter Deum et Θεόν distat sonus: litterae aliae sunt hic, aliae sunt ibi: in corde autem meo, in eo quod volo dicere, in eo quod cogito, nulla est diversitas litterarum, nullus sonus varius syllabarum: hoc est quod est. Ut enuntiaretur Latino, alia vox adhibita est; ut Graeco, alia. Si Punico enuntiare vellem, aliam adhiberem; si Hebraeo, aliam; si Aegyptio, aliam; si Indo, aliam. Quam multas voces faceret personarum mutatione verbum cordis, sine ulla sui mutatione vel varietate? Pergit ad Latinum voce latina, ad Graecum graeca, ad Hebraeum hebraea. Ad audientem pervenit, nec a loquente discedit. Numquid enim quod dicendo in alio facio, ego amitto? Sonus ille adhibitus medius in te aliquid propagavit, a me non emigravit. Deum jam ego cogitabam: tu nondum audieras vocem meam; hac audita, coepisti et tu habere quod cogitabam: sed ego non perdidi quod habebam. Ergo in me, tanquam in cardine cordis mei, tanquam in secretario mentis meae, praecessit verbum vocem meam. Nondum sonuit vox in ore meo, et inest jam verbum cordi meo. Ut autem exeat ad te quod corde concepi, ministerium vocis inquirit.