Paupertas animi prae timore minarum animi deficientis. Et quid sequitur? Pauper autem non suffert minas. Pauper, scilicet inanis justitia, non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta spiritualia, supellectilem spiritualem, totumque illud quod oculis non videtur, sed mente plus cernitur: non habens haec intus, non suffert minas. Quando ei dictum fuerit ab aliquo potente, Dic hoc verbum contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo opprimam et domem; forte tentat: Non facio, non mihi adduco peccatum. Tantum negat, quousque dives minari incipiat. Sed quia pauper est, non suffert minas. Quid est, pauper est? Non habet divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro veritate ac fide Christi omnes minas saeculi contempserunt. Nihil de corde perdiderunt, in coelo quantum invenerunt? Pauper ergo non suffert minas. Non potest dicere diviti cogenti se ad alicujus injuriam proferre falsum testimonium, Non facio. Non habet intus unde respondeat, non est thesauro interiore solidatus et plenus: non est qui dicat, quia non habet unde dicat; non est qui dicat, Quid mihi facturus es qui minaris? Ut multum, ablaturus quod habeo: tollis quod relicturus sum; tollis, quod etsi non tollas, dum vivo forsitan perditurus sum: de arca interiore nihil perdo. Cum mihi minaris auferre quod intus habeo, vere vis auferre quod intus habeo. Sed illud potes auferre et habere: fidem si minando abstuleris, et ego perdo, et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non curo quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium dicam: mortem minaris, sed corporis. Plus ego eum timeo, qui dixit, Os quod mentitur, occidit animam 9Sap. I, 11 . His divitiis intus plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas.