TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistas quid in errore detineat. Utinam haec aliquando cogitent, vel sero cogitent, vel detumescente animositate cogitent; ad se redeant, se interrogent, se discutiant, sibi respondeant, pro veritate non timeant eos quibus falsitatem diutissime vendiderunt. Ipsos enim timent offendere; erubescunt humanae infirmitati, et non erubescunt invictissimae veritati. Utique hoc timent, ne dicatur eis: Quare ergo nos decepistis? quare nos seduxistis? quare tanta mala et falsa dixistis? Respondere deberent, si Deum timerent: Humanum fuit errare, diabolicum est per animositatem in errore manere. Melius quidem erat si nunquam erraremus: sed vel quod secundum est faciamus, ut errorem aliquando emendemus. Decepimus, quia decepti eramus: falsa praedicavimus, qui praedicantibus falsa credidimus. Dicant suis: Simul erravimus, simul ab errore recedamus. Duces vobis fuimus ad foveam, et secuti estis cum duceremus ad foveam; et nunc sequimini cum ducimus ad Ecclesiam. Possent ista dicere: indignantibus dicerent, iratis dicerent, aliquando et illi ponerent indignationem, amarent vel sero unitatem.